Liber Numeri*

Caput 3: Versus 12

Ego tuli Levitas.ID., quaest. 6.Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum.ORIG. hom. 3 in Num.Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito,etc. Levitae assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci.LXX:Ex medio filiorum Israel,etc. Tertius est Levi inter filios Israel, de quo ergo medio assumuntur Levitae? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Israel respondentem:In medio populi mei ego habitoIV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem:Medius vestrum stat, quem vos nescitis.Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare,qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejusIsa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram,Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejusJob 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitae ergo assumuntur de medio filiorum Israel. Levitae enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non praevariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiae sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Israel, et in primitivorum numero collocaberis.Aperit.Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde:Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsaPsal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire,Alicnati sunt peccatores a vulva,etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liae quae erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectusGen. 29, 30.. In multis vero Scripturae locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum.Ex quo.ORIG.Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Israel, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret.
(* Traductions européennes)